Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt
quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre
suave. Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut1
circumscriptione conclusa2 aut intermissione aut concisione
verborum; obscurum autem aut longitudine aut contractione
orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione
verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis,
semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas
[p. 3007]
serviendo. Probabile autem genus est orationis, si non
nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac
pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio—
nibus hominum ac moribus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.